по оригиналам
по переводам
Поиск стихотворения-оригинала
Поиск стихотворения-перевода

EPISTOLE METRICAE 66 AD GULIELMUM VERONENSEM ORATOREMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 66

Tu quid ages? sacram ne paras invisere Romam...
3 мин.
4
0
0
Tu quid ages? sacram ne paras invisere Romam
Iam tandem? poteris ne pio dare terga labori,
Aut segnem patiere moram? Verona tot annis
Possedit longoque suum te dulciter evo
Possideat serum ve tibi paret alma sepulcrum.
Roma nichil? Meliora Deus. Si tempore tanto
Ingenii michi cura tui, si pectoris ardor
Notus ab experto, pridem generosa voluptas
Egregium monstrabat iter stimuloque latenti
Urgebat, sed frena domus studiumque tuorum
Et patrie stringebat amor. Nunc maior in altum
Cura vocat. Cessas? An dum patet arta salutis
Semita, quam stravit Christi pius ore minister,
Quam Cimbro permixtus Hiber Graioque Britannus
Permeat extreme coniunctaque Cyprus Hyberne
Et Dacus et rutilo perplexus crine Suevus,
Stabis iners Italus? Sic semper proxima sordent?
Sic longinqua iuvant? Felix peregrinus ad astra
Ire potes saltu facili, contemnis an ipsum?
Id minus est? An dum redeat iubileus et errans
Quinquaginta vagis iterum sol flexibus orbes
Expleat ac revehat quas nunc male perdimus horas
Expectamus adhuc? Celi quicumque viator,
Longum iter est, properat, tempus breve, Nulla futuri
Solicitudo premat? Neu te mentita dolentum
Impediat pietas, affusam in limine matrem
Despice, nec teneri moveant te dulcia nati
Oscula, grandevum fugiens sine flere parentem
Et sine ventus agat suspiria tristis amici:
Non nate seu forma virens, seu nubilis etas,
Non germanus amans, trepide non verba sororis,
Candida nec blando teneat te murmure coniunx.
Cunta tibi calcanda simul, pulcerrima merces
Proposita est. Sed quem moneo? Iam letus amata
Respiciensque in terga nichil te proripis ede:
Fervida devotum rapuit iam dextra bacillum
Perque salutantum tacitus petis agmina Romam.
Me ne oro comitem refugis? Comes esse volenti
Institui meliore via. Iam mundus et omne
Qued placuit iuveni, domita vix carne, valete.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт