EPISTOLE METRICAE 59 AD AMICUM TRANSALPINUMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 59

Perdis, amice, operam; mens est michi certa manere...
6 мин.
1
0
0
из песочницы
Perdis, amice, operam; mens est michi certa manere
Hic ubi sum: non me validis rapidissimus undis
Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura
Menia concutiens, ubi tu tibi tempora vite
Deligis ac bustum; non compita vestra terentes
Mille simul, parva que stridunt urbe, quadrige,
Anchora fixa solo est, moveant. Tu calcar amoris
Incutis absenti, quo frena morantia rumpam.
Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer omni
Exhortandus eram studio, tu dulce caducum
Ingeris experte formeque fugacis honorem
Et veterum michi multa novas monimenta dierum.
Hec tamen ipsa olim, que spes erat ultima victo,
Causa fuere fuge, iamque hec puerilia retro
Linquimus, ad metam rapimur properantibus annis.
Una fuit quondam depectere cura capillos,
Impendere diu speculo, componere vultum,
Multorum placuisse oculis; sed transiit etas
Illa michi in tergum et nunquam reditura volavit.
Iamque animum maiora trahunt: quid precipis ergo?
Consiline tuo senior, iam segnis amator,
In flammam laqueosque ruam et iuga nota subibo?
Dii meliora boni! Licuerunt multa iocose
Tunc puero, nunc pauca viro, suntque illa pudori
Fabula quod populi fuerim digitoque notatus.
Ista, precor, sileant, igitur, ne carpere mores
Nunc etiam videare meos, si pauca iuvente
Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice
Interpellat item facies? Sed forsitan equum
Id fuerat, tua cum totiens me traxerit illuc,
Ut mea te tandem semel huc rapuisset imago.
An me Romani dignatio sacra moveret
Pontificis, quem sepe meos ais ordine gressus
Et longas quesisse moras? Frons mitis ab alto
Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum
Me licet. At quorsum sitis immortalis habendi
Volvet inexhausto mortalia corda labore?
Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur,
Nec bene fundatum locus interrumpit amorem,
Et patulas habet ille manus et brachia longa,
Cum quibus et terras regit et freta transilit ampla
Precluditque fores Erebi celumque recludit:
Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido
Alligat et nullis ardent precordia flammis.
Ingeniosus amor, quas non te vertis in artes?
Que tibi non tentata via est? Horroribus imples
Quam variis? Hinc bella fremunt, hinc arma parantur,
Omnia pervideo. Sed quis locus absque periclo?
Que magna cum laude quies? Stat iuncta labori
Gloria languentem spernens operosa soporem,
Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis,
Est mortalis homo: vita sic pendet ab una
Sors tua. Sed quenam, queso, non pendula sors est?
Stamine pendemus tremulo: moriturus amici
Immortale caput voto vesanus inani
Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum.
Sum memor ipse mei, sed enim pars magna superstes
Huius erit; multum adiciet lux ultima fame.
Clara quidem longos virtus ventura sub annos
Viribus ipsa suis sublimis ad ethera surget,
Non aliena petens inopis suffragia lingue.
Si tamen et presens calamus promittere quicquam
Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens
Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges
Inde latus stimulis, siquidem modo rara per omnes
Et suspecta fides animos. Clarissima certe
Ars, virtus, doctrina, fides rarissima semper.
Hunc tamen ex raris, siquid michi credis, habeto.
Frustra igitur terrere paras; si tempore virtus
Prisca viget nostro, si qua est probitasque fidesque,
Pectore in hoc habitant, olim concorditer una
Viximus et reliquum parili stat vivere nexu.
Tempora partimur varioque expendimus usu,
Et noctem longoque diem sermone morantem
Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas,
Solus ego populum fugiens et rura pererrans
Solus et ad ripam tenera resupinus in herba
Ardentes transire dies rabiemque Leonis,
Curarum liber video vacuusque malorum,
Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis
Retia complentur. Breve sic, comitante chorea
Pyeridum, in silvis et labile ducitur evum.
Hec mia vita placet, non ambitionis in aulam
Invidieque sacram post tot documenta reverti.
Gratius iste quidem, quanquam iam fessus eundi,
Pes Italam calcabit humum purumque serenum
Letius his oculis et sidera nostra videbo.
Post ubi longevo finem factura labori
Affuerit suprema dies, solamen et ipsum
Mortis erit, tanti in gremio lacrimantis amici
Lassatum posuisse caput manibusque sepulcro
Invectum iacuisse piis; post prelia tanta
Fortune, Ausonia saltem tellure recondi
Dulce michi, et patriis longum requiescere saxis,
Seraque cum fragilem tumulum convulserit etas,
Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы предложить метку пожалуйста войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы оставить свой отзыв пожалуйста войдите или создайте аккаунт
Использование сайта означает согласие с пользовательским соглашением
Оплачивая услуги, Вы принимаете оферту
Информация о cookies
Ждите...