по оригиналам
по переводам
Поиск стихотворения-оригинала
Поиск стихотворения-перевода

EPISTOLE METRICAE 42 AD BRUNUM FLORENTINUMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 42

Pyerias comites et plectra sonantia Phebi...
2 мин.
4
0
0
Pyerias comites et plectra sonantia Phebi,
Hemoniamque alio laurum procul orbe relictam
Noveris, antiqui precium predulce laboris.
Tristia pro Musis habitant precordia cure,
E quibus infaustas mors imperiosa choreas
Fortuna modulante ciet. Non aridus agnos
Dente lupus rapido, teneros non feta iuvencos
Tigris et imbelles Iovis armiger ungue columbas
Acrius insequitur, quam me trux illa meosque,
Me linquens rapiensque illos; quo Musa dolore
Ceptum liquit opus; elegos et flebile carmen
Fessus arat calamus, siccis sitit Africa glebis
Nostra, fatigato longum deserta colono,
Castalii nec fontis opem, nec frondis odorem
Sentit apollinee, sed robora dira, cupressos,
Funereosque rogos lacrimarum proluit imbri,
Quem nimbi tristesque animi peperere procelle.
Heroas canere institeram: conatibus obstant
Sidera magnificis; alio levis orbita calle
Ingenii transversa mei. Male sanus ad egros
Ducor et heu merens aliorum lumina tergo:
Cogis enim, Fortuna nocens, en tempore quanto
Quinque sepulcra virum, quales si prisca dedissent
Secula, meonio vigilatum carmen Homero
Clara vel ausoniis celebrasset Mantua Musis.
Ergo deas alibi, sed quid loquor? Omnia tecum,
Et Phebum et comites totumque Elicona require;
Ars michi iam gemere est et castigare gementes.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт