EPISTOLE METRICAE 26 AD PAULUM HANIBALENSEM ROMANUMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 26

Dum memini moresque tuos faciemque benignam...
4 мин.
1
0
0
из песочницы
Dum memini moresque tuos faciemque benignam
Verbaque magnanimum liquido testantia pectus,
Tedia longarum et discrimina mille viarum
Commeminisse iuvat. Terris optandus et undis
Tantus amicus erat; nimio constare labore
Nec poterat. Penetramus enim peregrina furentes
Littora, nec scopulos pelagi nec monstra timemus,
Urget avaritie stimulus. Proh! quantula mortis
Premia barbaricis aurum rapuisse cavernis,
Maternoque sinu nitidos pepulisse lapillos,
Vel piper exiguum ramo legisse nigranti.
Sordet amicitie studium. Contraria longe
Mens michi: nam fido nullus par census amico,
Nullo auro pensanda fides. Tua cognita late
Fama quidem, tibi me, michi te, nec fama profecto
Nec virtus, sed fata dabant. Traxisset ad Indos
Spes tanti longinqua boni; natura pepercit
Hos michi circuitus, terrasque habitare propinquas
Nos voluit, tempusque dedit concurrere in unum.
Obfuit at rerum cumulus, nec longa videndi
Libertas et sera fuit; raptimque revellor
Ex oculis, optate, tuis, hoc prestitit autem
Presentem vidisse semel, quantum libet absens,
Ut presens videare michi, et que plurima mecum
Dulcia mellifluo gradiens simul ore serebas
Menia dum lacere, specimen miserabile, Rome
Monstrares digito meque inter singula verba
Aspiceres oculis rorantibus: "Ultima, dicens,
Hec michi labentis patrie fragmenta reservat
Sors mea, suspicioque libens; nec, sospite Paulo,
Funditus ista ruent manibus convulsa nefandis".
Letabar memorique nichil sub pectore sedit
Altius. Agnosco romani principis ingens
Propositum mentemque piam. Nunc pacta reposcens
Roma senex iuvenem rogitat: Miserere cadentis
Pollicitisque mane: celsum decet ardua rerum
Cura animum, decet eventus ex corde secundos
Urbis amare sue, casus prohibere malignos,
Sustentare manu fessam, relevare iacentem.
Non tibi, sed patrie satus es. Cui iustius armos
Subicies oneri? Que sarcina pulcrior usquam?
Nec te parva manet servatis fama ruinis,
Et quanta integre fuit olim gloria Rome
Reliquie testantur adhuc; quas longior etas
Frangere non valuit, non vis aut ira cruenti
Hostis, ab egregiis franguntur civibus. Heu, heu!
Que rabies! occurre malis, hoc scilicet unum
Est ubi te prorsus maiorum a stirpe tuorum
Degenerare velim. Vigeat mavortia virtus,
Militieque decus, nitidi sit larga metalli,
Sit ferri secura manus, perduret equorum
Iugis amor, studiumque canum culturaque silve,
Artes nobilium liceant. Prosternere turres
Immeritas, patrieque in viscera mergere dextras,
Si nescis, hostile opus est. Sed forsitan error
Huc patres tulit ille tuos, ut menia sacre
Eruerent urbis, quod se de sanguine natos
Hanibalis iactare solent; mirabile non est,
Heredum si iura tenent, quodque illa nequivit
Perficit hic aries. Tua fortia pectora mendax
Gloria non moveat. Quanquam clarissimus ille est
Artibus armorum, magnum tamen impia nomen
Equant acta ducis parque est infamia laudi.
Nota loquor, fuerit potius tibi sanguinis auctrix
Scipiadum divina domus, nova nomina sumens
Hostibus a domitis, afroque ex more, subactus
Hanibal hec domui dederit cognomina vestre.
Ergo age, tantorum vestigia fortis avorum
Ingredere et patriam supremo in tempore serva,
Ac pius annose baculus, precor, est parenti.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы предложить метку пожалуйста войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы оставить свой отзыв пожалуйста войдите или создайте аккаунт
Использование сайта означает согласие с пользовательским соглашением
Оплачивая услуги, Вы принимаете оферту
Информация о cookies
Ждите...