EPISTOLE METRICAE 23 AD GABRIELEM ZAMOREUM PARMENSEMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 23

Solus eram, dulcisque aberant mea cura sorores...
5 мин.
1
0
0
из песочницы
Solus eram, dulcisque aberant mea cura sorores
Castalie, quas morbus iners a limine longe
Expulerat nostro, patriumque Elicona tenebant.
Cura animum, scabies dextram importuna vagantem
Huc illuc versabat agens: lux alma quietem
Nulla diu dederat, tacite nec tempora noctis
Absque dolore truci, nec somnus amicior umbris
Transierat, calamusque piger squalensque papirus
Pulvereoque obducta situ, et manus egra iacebat.
At rari stratis aderant veteresque libelli,
Invisi medicina mali, titulumque secutus
Illustrem, Ciceronis opus, finesque bonorum
Attigeram, tanta implicitos caligine rerum,
Ut, nisi divini qua lux intermicat oris,
Hanc patriam errorum variis ambagibus illo
Tempore possessam fatear. Sed latius ista
Sunt alio tractanda loco, nunc vertitur unde
Sermo abiit. Sic ergo inhians avidusque notandi
Quid silva in tanta pugnantia multa loquentum
Verius, herebam cartis tacitusque manebam,
Meque ipsum curasque alias oblitus inanes,
Cum michi visus enim volucres audire Camenas
Et reducem spectare chorum; dulcedine mira
Impleor. Ecce autem tua dives epystola blande
In gremium delapsa meum. Nisi fallimur, inquam,
Hec fert grande aliquid: reditus sic ille sororum
Improvisus enim, sic nominis ampla meretur
Fama tui, nunquamque alias vox consona vulgi.
Nam facies michi nota parum. Nec aperta fefellit,
Nec decies perlecta quidem; tamen ora legentis
Invasit pudibunda rubor testesque vocavi
Pyerides; michi tam magne preconia fame
Non optata quidem, nec debita. Sufficit unum
Parnasi tetigisse latus collisque supremo
Vertice preclaros procul aspexisse poetas.
Si tamen asperior ferias fortuna dedisset
Nec mundus strepuisset iners, fortasse parumper
Ascensurus eram. Nunc me super astra locantem
Irridere putem, nisi te tua cognita virtus
Suspitione levet. Sed in his non immoror ultra.
Nam laudes damnare suas perversa voluptas
Esse solet multis, dum quod fugiuntque negantque
Calle petunt alio. Quoniamque hic pondere parvo
Pregravat invalidum calamus, crescensque fatigat
Iam tremulam scriptura manum, stat claudere carmen.
Prora fretum, facilem puppis iam spectat arenam.
Fedus amicitie, votis michi nempe petendum,
Exposcis. Vereor nequid modo fama vetusto
More loquax mentita tibi, presentia vero
Neu faveat, noceatque michi. Tamen ecce precanti
Occurro, cumuloque preces: tu videris ante
Que cuperes quam parva forent. Contra ipse secunda
Sorte fruar, cui mille dolos, cui mille rapinas
Vulnera mille volens tanto pro munere dono.
Utque animi tibi signa mei manifesta patescant,
Mittitur errorem que purget epystola, certi
Nuntia, quam fragili conscendimus alta volatu
Remque supergrediens quantum spes pectus amici
Luserit. Hec autem intrepidus iam certus amoris,
Iudicii iam tutus, ago; nam sera profecto
Quos semel elegit damnat sententia mores.
Parcius haud solito, sed dilige certior ergo
Ut sumus, absimili quamquam secernimur astro.
Nec factis nec voce pares: diversa sub unum
Mittit enim duo colla iugum qui maxima parvis
Equat amor, regem servis, inopemque potenti.
Hic catulum magno commendat sepe leoni,
Hic olim Augusto Flaccum dedit atque Maronem,
Euripidem Archelao, nec barbarus obstitit horror;
Iussit et ut nostro rudis Ennius ille placeret
Scipiade, in partem lauri venturus opime,
Et vite mortisque comes custosque sepulcri.
Hoc duce, si tantis sim connumerandus, amavit
Me quoque rex regum, fuerat dum vita, Robertus:
Et modo magnanimus humilem non despicit iste.
Denique fideribus ligat hic elementa polosque,
Herbis conciliat pluvias atque astra lapillis,
Vallibus hic montes sociat terrasque profundo,
Hic hominemque Deo et celum connectit Averno.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы предложить метку пожалуйста войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы оставить свой отзыв пожалуйста войдите или создайте аккаунт
Использование сайта означает согласие с пользовательским соглашением
Оплачивая услуги, Вы принимаете оферту
Информация о cookies
Ждите...