по оригиналам
по переводам
Поиск стихотворения-оригинала
Поиск стихотворения-перевода

EPISTOLE METRICAE 20 AD NICHOLAUM ALFIENSEMФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 20

Parthenopea, michi quondam dulcissima, sedes...
2 мин.
7
0
0
Parthenopea, michi quondam dulcissima, sedes,
Nunc animo sed amara eadem nimiumque molesta est
Atque oculis inimica meis, hic nempe solebant
Cernere magnanimi fulgentia lumina regis,
Quem modo nequicquam, mors abstulit atra, requirunt.
Seu feror in thalamos, solio meditorque sedentem,
Seu, dum templa peto, sacras acclinis ad aras
In mentem sacer ille redit; seu vertice ab alto
Qualis erat dum multa loquens mulcentia celum
Doctorumque animas hominum spectabat in undas;
Seu graviter viridi ludentem in gramine cerno,
Ambiguosque simul populorum absolvere nexus
Et corpus recreare suum; seu sobria festa
Letaque largiflue memini solemnia mense;
Seu dum bella parans victricia fervidus arma
Corripit etatem supra senioque resistens;
Seu dum forte vagus magne per menia fertur
Urbis, equo residens niveo, procerumque suorum
Larga acie cingente latus populoque favente.
Denique quicquid erat recolens, quocunque revolvor
Horrorem locus omnis habet, vix alma relicte
Coniugis ora tuens gemitum ratione repressi.
Heu quanto spoliata bono, quo fulgure rapto!
Quas tenebras est visa pati! Vicinia busti
Sola parit misero domini solamen adempti.
Hic affusus animo et vario sermone iacentem
Compellans ex more queror, nichil ille vicissim.
At michi libertas superest spatiosa gemendi.
Iam fletu saxum omne madet; si longa manendi
Fit mora, consumet lacrimis, ut Byblida turpis,
Sic me iustus amor. Sed tu miserere, fugeque
Auctor ades, meque his tandem, precor erue penis.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт