по оригиналам
по переводам
Поиск стихотворения-оригинала
Поиск стихотворения-перевода

EPISTOLE METRICAE 2 AD BENEDICTUM XII PONTIFICEM ROMANUM SUB NOMINE URBIS ROMEФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 2

Te, cui telluris pariter pelagique supremum...
13 мин.
6
0
0
Te, cui telluris pariter pelagique supremum
Contulit imperium virtus meritumque pudorque
Et deus omnipotens et inevitabile fati
Arbitrium mundique dedit quas volvis habenas:
En ego te supplex, sparsis miseranda capillis
Et sacros complexa pedes ac dulcia figens
Oscula, sic dominum et sponsum confessa ducemque
Alloquor. Alme parens, solus qui cunta gubernas,
Quem stupet et flexis genibus gens omnis adorat,
Si michi que viguit iuvenili in corpore quondam
Forma foret roseusque color, si pectore sanguis
Fervidus, aut sponsis irem comitata duobus,
Ipse habitus notam faceret summisque verendam
Principibus, nomenque meum tacitura fuissem:
Squalida sed quoniam facies neglectaque cultu
Cesaries, multisque malis lassata senectus
Eripiunt solitam effigiem, vetus accipe nomen,
Quo nullum toto memoratur notius orbe:
Roma vocor. Vultum ne, pater, cognoscis anilem
Gutturis ac tremuli, sonitum, et deformia segni
Membra mora, invalidis vix consistentia plantis?
Sic anni nocuere michi qui fortia vincunt
Et senium clara decussit fronte decorem.
Quid queror, o nimium simplex? Licet irrita tempus
Cunta ferat, celique labor requiesque negata
Sideribus, forti nondum superantur ab evo
Multa tamen, longe quibus altior extat origo.
Urbibus argolicis latiisque ingentia perstant
Menia, et indomito cernuntur vertice turres,
Quas decuit rapido primum succumbere seclo,
Si series servata foret longinqua dierum.
Nam prius insane quam lamberet ubera matris
Egregius fama venturus ad astra Quirinus,
Mantua iam steterat variis habitata colonis:
Iam Patavum, Anthenor flammas emensus et undas
Ediderat: pisana procul submota sicano
Urbs erat alpheo: Tibur et Preneste latinis
Flos erat in populis. Quid singula persequor? Ergo
Non venit etatis vitio quod ruga senilis
Canitiesque premat; sed enim te nulla remoto
Illuxit michi pulcra dies nullaque rebelles
Devinxit fraternus amor dulcedine natos,
Haud satis annosam veritos contemnere matrem.
Decolor hinc facies, hinc precipitata senectus,
Hinc michi continuusque dolor lacrimeque recentes.
Semper et ad superos nequicquam mixta querelis
Murmura cum precibus, vel inania vota feruntur,
Postquam a complexu sum cari abiecta mariti
Et patris et domini, solus nanque omnia nobis,
Solus eras per quem poteram formosa manere.
Heu terrenorum decus et spes falsa bonorum!
Illa ego sum infelix toti que cognita mundo
Nuper honorato pulsabam vertice celum,
Cetera calcabam: currentia flumina, fontes,
Et mare littoribus flexum terrasque patentes,
Arma, urbes, armenta, viros, quecumque sub usus
Humanos natura dedit romana fuere.
Me dominam late regnantem vidit Eoi
Consurgens aurora procul de gurgite ponti:
Me quoque victricem zephiri sensere tepentes
Flatus et algentis boree, pluvialis et austri,
Et quecumque vago tellus obsessa profundo
Despicit aut fluctus, nitidas aut suspicit auras.
Me Dacus immitis timuit, me durus in armis
Germanus Graius ve loquax atque asper Hiberus,
Non fuga preripuit Parthum michi fulcta sagittis,
Nec labor ipse vie subduxit cladibus Indum,
Ethiopemque iugo non torridus abstulit ether,
Frigora nec Tanaim, nec sevior unda Britannum.
Me mala Carthago tribus est experta ruinis,
Bellaque sunt Macedum totidem totidemque labores.
Prelia quis nescit multos agitata per annos
Et regem Ponti domitum in precordia tandem
Vix vetitas reserasse vias per membra veneno?
Antiochum Pyrrhumque gravem variumque Iugurtham
Pretereo regesque alios, ne cognita pridem
Ac vulgata satis tumido sermone revolvam.
Sed postquam fortuna ferox, que vertere ad imum
Summa solet, gaudens validissima frangere regna,
Instabiles turbata pedes a flumine tusco
Avertit seroque domum reditura recessit,
Extemplo variis hinc illinc acta procellis
Per scopulis et saxa feror; nanque omnis avite
Maiestatis honos viduatam coniuge sancto
Deserit, ac tantum invidie mea gloria vivit,
Et meminisse premit et desperatio torquet.
Unde etenim aut quo nam misere sperare relictum
Te preter qui cunta potes prestante salutem?
Civili hinc semper scelus o lacrimabile dextra
Dilanior, cupidis illinc sum preda tyrannis.
Infames venere proci, qui nostra petentes
Coniugia invitam violarunt; corpus inerme
Nempe erat, indignum auditu, nec corpore robur
Femineo, aut usquam pavide fuga tuta patebat:
His fisus, quanquam pudeat meminisse, capistro
Succinctus rigido tenuique indutus amictu
Corvarie obscenus quid non est ausus alumnus?
O furor et rationis inops ac ceca libido,
Quo pergis? que monstra paras? Ieiunus, ab ungue
Nudus adusque genu, solitus silvestribus herbis
Longevam recreare famem et radicis amare
Cortice, non timuit, senior iam, turpis adulter
Luce nec erubuit sacrum incestare cubile.
Circumfusa equidem stetit impia turba prophanis
Vocibus exclamans: "Nimios iam despicit annos
Vir tuus et fugiens alias sibi iungit amicas".
At neque blanditiis nec me terrore minisque
Flectere cum posset, rapidam compulsus in iram
Vi rapuit tenuitque diu, dum forte cruento
Teutonicum lateri sibi cingere contigit ensem.
Si potes ista pati, poterunt simul ignis et unda
Insolitis herere modis, poterit ve ferocem
Agna fugare lupum, fulvumque capella leonem.
An ne senem refugis meliori tempore amatam?
An cessas prebere manum lapsamque iuvando
Erigere et fidus fragili comes esse senecte?
Te sine nulla manent dulcis solatia vite.
Nam qualis matrona viri spoliata favore,
Quem triste exilium longinquas traxit in oras,
Mesta domi festisque sedens lacrimosa diebus
Expectat cupidosque oculos trans equora iactat:
Talis ego et nostris thalamis te erumpere cernens
Indolui, vates utinam non certa futuri!
Post autem assidue te, preclarissime coniunx,
Nocte dieque vocans, raucis vix fessa precando
Faucibus ista loquor, vix verba novissima formo.
Sedibus avulsos possem si ostendere colles
Et pectus nudare meum, per mille vivendo
Vulnere me laceram, fleres, nisi saxeus esses.
Nunc tamen (ut licitum est absentia mente tueri),
Aspice templa dei multo fundata labore
Ut ruitura tremunt, nullis altaria gazis
Accumulata silent modico fumantia thure.
Aspice quam rarus subeat penetralibus hospes,
Quanque inopi sub veste petat delubra sacerdos,
Et miserere, pater, meritam nec forte negabis:
Nam michi si fandi veniam das (absit ut ista
Improperare velim, sed prisca recurrere dulce est),
Cum summo fortuna loco me leta locasset
Regnaque sub pedibus nostris prostrata iacerent,
Nullum passa parem, dominum te sponte petivi.
Si dubitas, non parvus adest mons ille Soractis
Testis et unanimi proclamant murmure silve.
Si dices: "Non solus ego, fuit alter in arce
Regnator sponsusque tuus", stat vera fateri
Mens michi, nam foribus figmentum hec submovet etas.
Ille vagus profugusque sinu discedere nostro
Sustinuit nostrique illum Germania secum
Abstulit immemorem; vulnus iam longa cicatrix
Astrinxit lacrimasque valens siccare vetustas
Intulit antiqui paulatim oblivia damni...
Tu vita spes una michi baculusque cadenti,
Quo steteram subnixa diu, tu grata laborum
Et tranquilla quies, clipeus tu seva tonantis
Fulmina fortune excutiens portusque salutis,
Quo quassam et tanti iactatam advertere proram
Naufragio contenta fui. Solabar ut uno
Lumine, dum poteram, sic nunc orbata duobus
Non possum tacitas ultra perferre tenebras,
Verbaque si libeat curarum audire mearum,
Spero animum motura tuum. Nam fama locuta est
Nescio quid gratum misere, te semper in ore
Nomen habere meum, nec non de coniuge tristi
Multa solere loqui, viduam quoque sepe vocare:
Hec eadem nunc fama meas perduxit ad aures
Pellere te, ut proprias sedes ac tecta revisant,
Prelatos ex urbe tua, nec velle putandum est
Externis prebere, tuis sua iura negare.
Quid? quod egestatem nostram miseratus opemque
Non expectatam iam nunc, dilecte, dedisti,
Qua tegerem latus ipsa meum, ne scilicet essem
Nuda revertenti sic occursura marito.
Adde quod et fletum renovans intervenit omen.
Est breve tempus adhuc, cum te durissima morbi
Vis tenuit timuique putans te vita carere.
Terribilem, si vera ferunt, in limine mortem
Vidisti intrepidus, nobis tunc ossa referri
Iussisse ac patrio pallentia membra sepulcro
Diceris, et claustro vaticani corpus humandum,
Si moriens venturus eras. Precordia quando
Vita regit calidoque agitantur sanguine fibre,
Cur dubitem secura diem promittere faustum
Gentibus Ausoniis? Rutilos iam cernere currus,
Iam nivei candoris equos phalerisque superbos,
Iam strepitum videor comitum sentire tuorum,
Auribus erectis stans semper, si quis etrusca
Parte sonans "tuus ille redit" michi nuntius adsit.
Ergo rubere genas fluxos et in ordine crines
Colligere incipio, mesto manantia planctu
Uda supercilia abstergens. Nec sola placere
Artibus his studeo, sed et ipsa sororibus orno
Permulcens studiosa comas ac talibus hortor:
"Accipite o mundi dominum, qui longe revertens,
Certa salus patrie, Latio suspiria pellet.
Ille autem herbosos colles et littora passim
Complerunt vallesque cavas, pars rupibus altis
Prominet, ac vultus avide spectare serenos
Obsedere vias intentaque lumina servant.
Cum primum, ducente deo, transcenderis alpes
Italieque tue pulcerrima culta tenebis,
Occurrent miranda animis, speciesque locorum,
Effigies hominum, tepidi clementia veris,
Blandaque temperies, nec frigore pulsa nec estu,
Teque novum aspiciens intrasse fatebere mundum.
Urbibus exhaustis omnes diffusa per agros
Agmina devotas tollent ad sidera voces
Certatim nomenque sacrum celebrare iuvabit.
Tunc vere benedictus eris benedictaque talem
Que peperit genetrix: tantum ut videare profecto
Letior et tantum te te felicior ipso,
Quantum pura oculis oriens post nubila lux est.
Sed quia perpetuus mentem timor angit amantis
Admoneo metuensque precor ne nostra per urbes
Gaudia distuleris rebus distractus amenis.
Ianua nam quamvis primis in finibus astans
Limine te excipiat, placeatque Placentia forsan,
Alliciatque bonis redimita Bononia tantis,
Filia vel quamvis moveat mea pulcrior illis
Floribus et vario renitens Florentia cultu,
Innumereque alie, nulla hinc oblivia surgant
Coniugis antique, qua non formosior ulla
Aut erit aut visa est, modo sim te leta recepto.
Iamque age pelle moras: tibi summa cacumina montes
Inclinent nullusque vie labor obstet eunti
Ac bene pacatas substernat classibus undas
Equor et impellant placidi tua carbasa venti.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
Поделиться :
Использование сайта означает согласие с пользовательским соглашением
Оплачивая услуги, Вы принимаете оферту
Информация о cookies
Ждите...