по оригиналам
по переводам
Поиск стихотворения-оригинала
Поиск стихотворения-перевода

EPISTOLE METRICAE 10 AD IOHANNEM DE COLUMNAФранческо ПетраркаПОСЛАНИЯ МЭТРАМ 10

Heu quid agam? Domus ampla Iovis concussa tremiscit...
7 мин.
3
0
0
Heu quid agam? Domus ampla Iovis concussa tremiscit,
Cardine mota suo ruit alti ianua celi,
Terribili clamore sonans. Sub nube propinqua
Fulmina fulminibus concurrere dura trisulcis
Visa, levem media fregerunt nocte quietem.
Ignibus alternis polus exardescit uterque:
Nubila rupta tonant luxque impia territat orbem,
Exanimatque hominum mentes et corda ferarum.
Iupiter australi vibrat metuendus ab arce
Spicula dira manu, flammas vomit ore minasque:
Omnia nimboso fugientia sidera velo
Obduxere oculos, ne publica fata viderent
Confusum chaos ante diem referentia mundo.
Iam Venus ante alias toto pulcerrima cetu
Effugit, indignans contraria cunta benignis
Moribus ire suis. Stimulis non actus amoris,
Ut solet, insequitur profugam Mars tristis amicam,
Arma suis graviora timens. Talaria nunquam
Ocius implicuit Cillenius aurea plantis
Imperio cari totiens repetenda parentis.
Athlantis domus omnis abest, nec cernitur usquam
Turba puellarum, quarum latet ultima semper,
Nunc omnes fugere simul. Perit obrutus umbra
Lacteus innumeris redimitus circulus astris.
Prescius at cladis lugensque sub equora Titan
Ante abiit quam seva diem corrumperet almum
Tempestas, iuvenem linquens post terga sororem.
Precipiti tamen illa gradu conterrita cessit,
Nec longas sine fratre moras dedit innuba nocti.
Gnosia deserte prorsus laniata puelle
Serta iacent, geminamque ingens distentus ad Arthon
Condit in Oceano squamosa volumina Serpens.
Occidit Arthophylax, invitus plaustra reliquit,
Et fugit in latebras post sidera cunta Bootes.
Solus ab imbrifera pallens regione per umbras
Despicit obliquo Saturnus lumine terras
Nempe gravis senio, madido discinctus amictu,
Canaque ceruleo substringens tempora nimbo.
Tardus ad omne bonum, diros festinat ad actus
Et stupor unus habet, quibus is circumdatus alis
Hesterno cum forte die longinqua teneret
Immensos celi tractus enaverit, unde
Tam subito damnosus ei sit Aquarius hospes:
Ipse, reluctanti similis, nec cedere vento,
Certus adhuc cuiquam nec vim potis incitus aer
Tantam ferre, tremit, quoniam rex ille sicano
Laxat in arma ferox reserato carcere fratres,
Incutit et calcar rabidis et frena remittit.
Nunc iubet ut terras quatiant celumque ruina
Involvant pluviasque ferant, ut floribus arva
Depopulent agitentque vagos ad litora pisces,
Et scopulis miseros properent impingere nautas.
His etiam adiungens, ut in ethere protinus alto
Confligant inter sese fraternaque bella
Adiciant vario lassatis turbine rebus,
Irritatque animos monitis atque asperat iras.
Vectes deinde manu lacerat limenque sonorum
Pandit et ingeminat stimulos. Mora nulla: furentes
Inde cathervatim prorumpunt iussaque complent.
Hos horret natura parens, et tristis habenas
Deserit, archanos repetens lacrimosa recessus.
Terra pavet spectatque graves peritura tumultus,
De Iove questa suo. Iamiam cessura procellis
Nutat et aerios humero deponere montes
Cogitat ac medio victum caput abdere centro.
Dum loquor, immodicis per inania fluctibus imbres
Precipitant: nunc tecta sonant et grandine crebra
Circum pampinee Bromio cecidere corone,
Silvarum cadit omne decus: torrentibus atris
Antra gemunt, saxisque immixta regurgitat unda,
Fluminis insolita turpans caligine vultus.
Virgineus nymphis abiit decor ille repente,
Quem laudare soles, mirator maxime pulcri.
Diluvium redit antiquum: stupefactum arator,
Quem modo sulcabat, pedibus contingere campum
Non valet ac pelago trepidantia brachia iactat.
Iamque beves et aratra videt culmenque revulsum
Spesque suas omnes parili sub sorte natantes,
Et queritur falsum veteres cecinisse prophetas,
Adventare diem, que flammis perderet orbem,
Supremam impositura manum, lusumque putat se.
Flent passim attonite matres et ad ubera parvos
Stringunt, infelix oritur per menia luctus.
Pauperis hinc vulgi strepitus sua damna gementis
Auditur: picta tremulum canit inde sacerdos
Multa vovens tunica, ceu nubibus imperet illa,
Eraque nodoso certatim rauca fatigat
Fune trahens. Nec plura metu: namque infima fesse
Fundamenta domus tremuerunt atque superne
Irrumpunt memores querulo cum murmure nymphe
Ulciscique parant, quam nuper fecimus illis
Offensam, et nostro iam nos pepulere cubili.
Iam digitis calamum tremor excutit atque tabellas;
Aut ego fallor enim et falsa formidine turbor,
Aut modo (namque oculis inimici fulguris ignes
Dant aditum), nemora invertens atque obvia queque
Parva revulsurum lapidosum menia flumen
Vertice contigui montis descendit ab omni.
Interea fragilis nunc nunc in culmina tecti,
Aut totum simul, aut cecidit pars maxima celi:
Et trabibus iam nulla fides, manifestaque mortis
Undique terrificant propioraque signa patescunt.
Ipsa quoque in tanto mens consternata periclo
Exigit ut sileam. Sed tu modo, siqua salutis
Est via, pande tuo, dubiisque in tempore fatis
Presidium michi semper ades. Si carmine forsan
Flectitur ira Iovis, scriptum michi dirige carmen.
Si valet Eoo lectos habuisse lapillos
Littore, et hos adhibe digito miseratus inermi:
Sin magis herba iuvat, notas pia pergat ad herbas
Dextra, precor; gelido quacunque occurre pavori,
Et fer opem misero, qua sim securior olim,
Si non ista michi mundoque novissima nox est.
Quodsi consilii nova nunc sententia non stat,
Antiqua experti cur non redeamus ad arma?
Tu michi fasciculum iubeas, pater inclite, ferri
Frondis apollinee, namque istos pulcra per agros
(Tam longinquus amans hunc non terit ethera curru)
Laurea nulla viret, cuius iacuisse sub umbra
Dulce sit, aut gremio caras abscondere frondes,
Aut ramum tenuisse manu, dum fulminat ingens
Iupiter, et celo clipeum monstrasse furenti.
без даты
Печать
Жалоба
Респект автору !
Мне нравится !
предложить метку
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт
На латинском языке

Аудио

К сожалению аудио пока нет...

Анализ стихотворения

К сожалению анализа стихотворения пока нет...

Отзывы

Написать отзыв
Чтобы создать запись, пожалуйста, войдите или создайте аккаунт